LOGOI

Passage

Seneca, De Constantia 2.9.2

lat seneca dialogues stoa009 perseus lat2

Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt. Est et illa iniuria frequens, si lucrum alicui excussum est aut praemium diu captatum, si magno labore adfectata hereditas aversa est et quaestuosae domus gratia erepta. Haec effugit sapiens qui nescit nec in spem nec in metum vivere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable