Passage
Seneca, De Ira 1.15.2
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Quid enim est, cur oderim eum, cui tum maxime prosum, cum illum sibi eripio ? Num quis membra sua tunc odit, cum abscidit ? Non est illa ira, sed misera curatio. Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ; portentosos fetus exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique editi sunt, mergimus ; nec ira, sed ratio est a sanis inutilia secernere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable