Passage
Seneca, De Ira 2.13.1
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile; cui enim tandem vitio advocatus defuit ? Non est quod dicas excidi non posse ; sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat. Nec, ut quibusdam visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ; plano adeuntur. Non vanae vobis auctor rei venio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable