Passage
Seneca, De Ira 2.15.1
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
" Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae sunt, ut Germanos et Scythas." Quod evenit, quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt. Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable