Passage
Seneca, De Ira 2.20.2
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Sed omnia ista initia causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari. Ne cibis quidem implendi sint ; distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable