Passage
Seneca, De Ira 2.20.4
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia ingenia et in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable