Passage
Seneca, De Ira 3.12.4
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Nemo se differt ; atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit. Quaedam ex his, quae te praecipitem ferebant, hora, non tantum dies molliet, quaedam ex toto evanescent ; si nihil egerit petita advocatio, apparebit iam iudicium esse, non iram. Quidquid voles quale sit scire, tempori trade ; nihil diligenter in fluctu cernitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable