Passage
Seneca, De Ira 3.19.1
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Quam superba fuerit crudelitas eius ad rem pertinet scire, quamquam aberrare alicui possimus videri et in devium exire; sed hoc ipsum pars erit irae super solita saevientis. Ceciderat flagellis senatores; ipse effecit, ut dici posset " solet fieri." Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.