Passage
Seneca, De Ira 3.26.3
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus ; iniquus autem est, qui commune vitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet. Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est ; et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit. Vide nunc, quanto in iis iustior venia sit, quae per totum genus humanum vulgata sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable