Passage
Seneca, De Ira 3.37.3
lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2
Nunc iste se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba limen obsessum ; nunc ille, qui intra iacet, felix fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis indicium difficilem ianuam. Nescit durissimum esse ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse patienda. Numquis se hieme algere miratur ? Numquis in mari nausiare, in via concuti ? Fortis est animus ad quae praeparatus venit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable