LOGOI

Passage

Seneca, De Ira 3.8.3

lat seneca dialogues stoa010 perseus lat2

Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est; retunditur omnis asperitas paulatimque inter placida dediscitur. Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet. Fugere itaque debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable