Passage
Seneca, De Otio 8.8.1
lat seneca dialogues stoa011 perseus lat2
Adice nunc, quod e lege Chrysippi vivere otioso licet ; non dico, ut otium patiatur, sed ut eligat. Negant nostri sapientem ad quamlibet rem publicam accessurum ; quid autem interest, quo- modo sapiens ad otium veniat, utrum quia res publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non ubivis futura res publica est? Semper autem deerit fastidiose quaerentibus. Interrogo, ad quam rem publicam sapiens sit accessurus. Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnetur, fugit ? in qua opprimit invidia virtutes ? Negabis mihi accessurum ad hanc rem publicam sapientem.