LOGOI

Passage

Seneca, De Tranquillitate Animi 9.17.1

lat seneca dialogues stoa013 perseus lat2

Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ; torquet enim adsidua observatio sui et deprendi aliter ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur, ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici ; nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.

Provenance