LOGOI

Passage

Seneca, De Tranquillitate Animi 9.7.3

lat seneca dialogues stoa013 perseus lat2

Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam amicitia fidelis et dulcis. Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet ! Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus ; serpunt enim vitia et in proximum quemque transiliunt et contactu nocent. Itaque quemadmodum

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable