Passage
Seneca, De Vita Beata 7.19.2
lat seneca dialogues stoa014 perseus lat2
De alterius vita, de alterius morte disputatis et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudent virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis ; expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus exprobratio delictorum vestrum omnium sit. Invidi splendida cum sordibus vestris confertis nec intellegitis, quanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable