LOGOI

Passage

Seneca, De Vita Beata 7.19.3

lat seneca dialogues stoa014 perseus lat2

Negatis quemquam praestare, quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere. Quid mirum, eum loquantur fortia, ingentia, omnis humanas tempestates evadentia ? Cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit, ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent ; hi, qui in se ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus tot crucibus distrahuntur. At maledici et in ahenam contumeliam venusti sunt. Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable