Passage
Seneca, De Vita Beata 7.25.4
lat seneca dialogues stoa014 perseus lat2
Hoc tibi ille Socrates dicet : Fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges nationum petant a me; hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem; in alienum imponar fericulum exornaturus victoris superbi ae feri pompam ; non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram. Quid ergo est ? Vincere tamen quam capi malo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable