Passage
Seneca, De Vita Beata 7.3.2
lat seneca dialogues stoa014 perseus lat2
Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo—nam et enumerare illas longum est et coarguere. Nostram accipe. Nostram autem eum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus ; est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam : " Hoc amplius censeo." Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable