Passage
Seneca, De Vita Beata 7.4.4
lat seneca dialogues stoa014 perseus lat2
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat. Quidni ista bene penset cum minutis et frivolis et non perseverantibus corpusculi motibus ? Quo die infra voluptatem fuerit, et infra dolorem erit ; vides autem, quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit quem voluptates doloresque, incertissima dominia impotentissimaque, alternis possidebunt. Ergo exeundum ad libertatem est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable