Passage
Seneca, De Vita Beata 7.7.4
lat seneca dialogues stoa014 perseus lat2
Summum bonum immortale est, nescit exire nec satietatem habet nec paenitentiam ; numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam mutavit a vita optima. At voluptas tunc, cum maxime delectat, extinguitur ; non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet. Nec id umquam certum est, cuius in motu natura est. Ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum ; eo enim pertendit, ubi desinat, et, dum incipit, spectat ad finem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable