LOGOI

Passage

Seneca, De Vita Beata 7.9.2

lat seneca dialogues stoa014 perseus lat2

Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est—aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit—, sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable