LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 1.1.19

lat seneca elder phi001 perseus lat1

MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adleuaui, cum. ignorarem quis esset: uultis repellam, quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitaui: pater meus est; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam . meas esse partes. Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo. Venit ad me pater: quid habui . facere? perducere illum ad patrem? non feci: merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable