Passage
Seneca the Elder, Controversiae 1.2.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus. CORNELI Hispani. Occidisti hominem. quid respondes? “uim adferebat mihi.” Etiam, puto, sacerdoti pro libertate uota facienda sunt: captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda sunt: isti mandabitis ? Id enim deerat, ut templa reciperent quas aut carcer aut. lupanar eiecit. MARVLLI. Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. “Nemo,” inquit, “me attigit.” da mihi lenonis rationes: captura conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable