Passage
Seneca the Elder, Controversiae 1.3.4
lat seneca elder phi001 perseus lat1
IVLII BASSI. Nihil putaueram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa cruce Vestam nominauerat: at enim ab ipso supplicio in templum usque reuoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiliuit? huc potius ueni ubi damnatur, quam illo ubi absoluitur. ALBVCII SILI. Si quis adhuc dubitabat de deiecta, ueniat et sibi ipse credat. haec inpudentia uirginis est? In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. “Quare ergo si incesta sum uiuo ?” nescio; hoc unum scio: nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas ut id saxum absoluat quod tantum damnatas accipit. ARGENTARII narratio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable