Passage
Seneca the Elder, Controversiae 1.3.9
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas ? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable