Passage
Seneca the Elder, Controversiae 1.6.9
lat seneca elder phi001 perseus lat1
puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable