Passage
Seneca the Elder, Controversiae 1.7.13
lat seneca elder phi001 perseus lat1
SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable