Passage
Seneca the Elder, Controversiae 1.8.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis est ? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable