Passage
Seneca the Elder, Controversiae 1.pr.5
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Controuersiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas: non enim dum quaero aliquid inuenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est: quaedam uero quae obuersantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est. necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable