LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 10.1.12

lat seneca elder phi001 perseus lat1

RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare. te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? non; ideo non accuso.

Provenance