LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 10.1.13

lat seneca elder phi001 perseus lat1

HISPO RROMANIVS palam accusauit et dixit non causam sibi deesse, sed uires; et hanc sententiam in prohoemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. BASSVS IVLIVS in hac controuersia dixit: “quare me sequeris per publicum?” facinus indignum, iudices, factum est: pauper et diues eandem terram calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum declamantem controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae. Audiuit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat; admirabatur hanc BASSI sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable