Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.1.14
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt; et illam: † productam sacerdotes tuam: et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar solo adaequandum est. Ipse autem laudabat haec utique quae docuerat. nam in hac ipsa controuersia ne Bassus uideatur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter dipondios tuos? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable