Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.1.7
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. “Cur me non accusas, non postulas?” uix temperabat quin diceret: “quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”