LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 10.2.14

lat seneca elder phi001 perseus lat1

non ego illum uincebam, sed aetas. TVRRINVS hoc colore usus est: uolui, inquit, cedere, sed erant qui dicerent non licere; hoc enim nobis modo legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris uidebantur et dicturi: non licet inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit fortissimus. his uocibus hominum missus sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret uictoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me uisum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare uicerim quaeritis? uisum est ad ruborem totius iuuentutis pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit:

Provenance