Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.2.8
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Divisio. Latro sic diuisit: an filius abdicari possit propter hoc quod permittente lege fecit. nemo inquit in eadem re et habet legem et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex quae filio patrem praeferat? Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc possit, quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio uictus es.