Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.4.11
lat seneca elder phi001 perseus lat1
primum, inquit, crimen constare oportet, deinde hunc reum quaeri. An laesa sit respublica non solet argumentis probari; manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus., si uectigalia deminuta: hoc damnum quod tu obicis, quis uidebat? Dic mihi: quando rempublicam laesit? cum unum expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum non tamen reipublicae laesae tenetur, sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis numerus efficiat ut laesa uideatur respublica. duo debilitantur, nondum respublica laesa est. . Potuerunt, inquit, duces fieri. potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit et infelices mendicare coegit. Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam. Ego non laudari reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable