Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.4.8
lat seneca elder phi001 perseus lat1
IVNI GALLIONIS. “Serua oculos ut uideat quem roget; serua manus ut habeat quibus stipem accipiat.” Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia; feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. a patre fortasse aliquis acceptam stipem portat ad deos. FVLVI SPARSI. Scio, iudices, uariis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium peterent; ego omnibus ceteros inpellentibus causis uaco: quae enim gloria est in tam sordido reo ? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant qui se alere non possunt? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable