Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.6.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur? Si non indicauero cuius sit, nemo cognoscet. VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummaui officium: non est tam angusta respublica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. ego fur? ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego non ista melius. narrare soleo, non negarem presio Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable