Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.pr.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable