Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.pr.3
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable