Passage
Seneca the Elder, Controversiae 10.pr.4
lat seneca elder phi001 perseus lat1
De T. Labieno interrogatis ? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable