LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 2.1.11

lat seneca elder phi001 perseus lat1

quaeue furiae in mutuum sanguinem egere? quod tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum? an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est quod non diuitiae corruperint? primum si inde incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere, ut domus ad usum ac munimentum paratae sint nunc periculo, non praesidio: tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.

Provenance