Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.16
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: “in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem;” etiamsi non abdicarer, perditurus fui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable