Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.19
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: “sub arbitrio,” inquit, “patris es.” Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable