Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.24
lat seneca elder phi001 perseus lat1
contulit suam causam cum illo. De colore magis quaesitum est, an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi habet et in amicum paternum? non dicet in eum quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conuitiorum imperauerant, non bene praestiterunt: aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum scema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent, saepius pudicae sunt: non animus illis deest, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable