Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.26
lat seneca elder phi001 perseus lat1
solebat autem sic ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: “amorem describere uolo,” sic tamquam “bacchari uolo.” deinde describebat et totiens coepturus repetebat: “amorem describere uolo.” In hac controuersia plane quod uoluit consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret. saepe enim ingessit: “diuitias describere uolo” et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus, set dulcius. hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae: “non me delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable