Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.33
lat seneca elder phi001 perseus lat1
OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc uitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores probant, qui non possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent aliquo nomine offensui. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest in causa sua falsum aliquis testem det, an se: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable