Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.36
lat seneca elder phi001 perseus lat1
NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod causam non posuisset et institit adsidue, quare non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. deinde si quaeris, Niger!, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis. tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta magnis excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad OTHONEM redeo a quo longius aberraui.