Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.2.10
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable