Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.3.12
lat seneca elder phi001 perseus lat1
FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione?